Mosaico decorativo

Fundar 3296 Resultados para: Dominus

  • universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros (Liber Iudith 13, 22)

  • benedictus Dominus qui creavit cælum et terram qui te direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum (Liber Iudith 13, 24)

  • cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris (Liber Iudith 14, 5)

  • Dominus conterens bella Dominus nomen est illi (Liber Iudith 16, 3)

  • Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminæ et confudit eum (Liber Iudith 16, 7)

  • væ genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die judicii visitabit illos (Liber Iudith 16, 20)

  • cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam (Liber Iob 1, 7)

  • dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo (Liber Iob 1, 8)

  • dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quæ habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini (Liber Iob 1, 12)

  • et dixit nudus egressus sum de utero matris meæ et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum (Liber Iob 1, 21)

  • ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam (Liber Iob 2, 2)

  • et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra (Liber Iob 2, 3)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina