Found 3296 Results for: Dominus
universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros (Liber Iudith 13, 22)
benedictus Dominus qui creavit cælum et terram qui te direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum (Liber Iudith 13, 24)
cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris (Liber Iudith 14, 5)
Dominus conterens bella Dominus nomen est illi (Liber Iudith 16, 3)
Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminæ et confudit eum (Liber Iudith 16, 7)
væ genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die judicii visitabit illos (Liber Iudith 16, 20)
cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam (Liber Iob 1, 7)
dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo (Liber Iob 1, 8)
dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quæ habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini (Liber Iob 1, 12)
et dixit nudus egressus sum de utero matris meæ et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum (Liber Iob 1, 21)
ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait circuivi terram et perambulavi eam (Liber Iob 2, 2)
et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Job quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra (Liber Iob 2, 3)