Fundar 11555 Resultados para: Ad
junxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum (Liber Exodus 14, 6)
cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israël oculos viderunt Ægyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum (Liber Exodus 14, 10)
et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Ægypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Ægypto (Liber Exodus 14, 11)
nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Ægypto dicentes recede a nobis ut serviamus Ægyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine (Liber Exodus 14, 12)
et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie Ægyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum (Liber Exodus 14, 13)
dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israël ut proficiscantur (Liber Exodus 14, 15)
tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum (Liber Exodus 14, 16)
stetit inter castra Ægyptiorum et castra Israël et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent (Liber Exodus 14, 20)
jamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum (Liber Exodus 14, 24)
et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum (Liber Exodus 14, 26)
cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ et involvit eos Dominus in mediis fluctibus (Liber Exodus 14, 27)
et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quæ devoravit eos ut stipulam (Liber Exodus 15, 7)