Mosaico decorativo

Fondare 11555 Risultati per: Ad

  • junxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum (Liber Exodus 14, 6)

  • cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israël oculos viderunt Ægyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum (Liber Exodus 14, 10)

  • et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Ægypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Ægypto (Liber Exodus 14, 11)

  • nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Ægypto dicentes recede a nobis ut serviamus Ægyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudine (Liber Exodus 14, 12)

  • et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie Ægyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum (Liber Exodus 14, 13)

  • dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israël ut proficiscantur (Liber Exodus 14, 15)

  • tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum (Liber Exodus 14, 16)

  • stetit inter castra Ægyptiorum et castra Israël et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent (Liber Exodus 14, 20)

  • jamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum (Liber Exodus 14, 24)

  • et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum (Liber Exodus 14, 26)

  • cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ et involvit eos Dominus in mediis fluctibus (Liber Exodus 14, 27)

  • et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quæ devoravit eos ut stipulam (Liber Exodus 15, 7)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina