Fundar 636 Resultados para: Deum
Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? (Liber Iob 1, 8)
Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? (Liber Iob 1, 9)
In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. (Liber Iob 1, 22)
Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)
Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: (Liber Iob 5, 8)
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ; (Liber Iob 8, 5)
Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. (Liber Iob 8, 13)
Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. (Liber Iob 12, 4)
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. (Liber Iob 12, 6)
Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? (Liber Iob 15, 13)
Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. (Liber Iob 15, 25)
Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. (Liber Iob 16, 18)