1. Adam, Seth, Enos,

2. Cainan, Malaleel, Jared,

3. Henoch, Mathusale, Lamech,

4. Noë, Sem, Cham, et Japheth.

5. Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.

6. Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma.

7. Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.

8. Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.

9. Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.

10. Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.

11. Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,

12. Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.

13. Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,

14. et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,

15. Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.

16. Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.

17. Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.

18. Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.

19. Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan.

20. Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,

21. Adoram quoque, et Huzal, et Decla,

22. Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon

23. et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan.

24. Sem, Arphaxad, Sale,

25. Heber, Phaleg, Ragau,

26. Serug, Nachor, Thare,

27. Abram: iste est Abraham.

28. Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.

29. Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

30. et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,

31. Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis.

32. Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim.

33. Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.

34. Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël.

35. Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.

36. Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.

37. Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza.

38. Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.

39. Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.

40. Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison.

41. Filii Dison: Hamram, et Eseban, et Jethran, et Charan.

42. Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran.

43. Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba.

44. Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.

45. Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

46. Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith.

47. Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.

48. Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.

49. Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.

50. Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.

51. Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,

52. dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,

53. dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,

54. dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.






“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina