Fundar 636 Resultados para: Deum
Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo. (Liber Iob 34, 31)
quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur: et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum. (Liber Iob 34, 37)
Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio. (Liber Iob 37, 22)
Quis præparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos? (Liber Iob 38, 41)
Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique qui arguit Deum, debet respondere ei. (Liber Iob 39, 32)
Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. (Liber Psalmorum 9, 18)
Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret. (Liber Psalmorum 9, 34)
Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. (Liber Psalmorum 13, 2)
In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. (Liber Psalmorum 17, 7)
Quoniam quis deus præter Dominum? aut quis deus præter Deum nostrum? (Liber Psalmorum 17, 32)
Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor. (Liber Psalmorum 29, 9)
Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias: (Liber Psalmorum 30, 3)