Mosaico decorativo

Talált 636 Eredmények: Deum

  • Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? (Liber Iob 1, 8)

  • Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum? (Liber Iob 1, 9)

  • In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est. (Liber Iob 1, 22)

  • Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra. (Liber Iob 2, 3)

  • Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: (Liber Iob 5, 8)

  • tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ; (Liber Iob 8, 5)

  • Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit. (Liber Iob 8, 13)

  • Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. (Liber Iob 12, 4)

  • Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. (Liber Iob 12, 6)

  • Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? (Liber Iob 15, 13)

  • Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est. (Liber Iob 15, 25)

  • Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. (Liber Iob 16, 18)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina