Fundar 636 Resultados para: Deum
Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. (Liber Iudith 8, 33)
Constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum, ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eum pro peccatis suis. (Liber Iudith 11, 8)
Et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël, tremor tuus super ipsos est. (Liber Iudith 11, 9)
Ego enim ancilla tua Deum colo, etiam nunc apud te: et exiet ancilla tua, et orabo Deum, (Liber Iudith 11, 14)
Et præcepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum: (Liber Iudith 12, 6)
Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israël ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui. (Liber Iudith 12, 8)
dixit Judith: Laudate Dominum Deum nostrum, qui non deseruit sperantes in se, (Liber Iudith 13, 17)
Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua. (Liber Iudith 13, 28)
Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit. (Liber Esther 11, 10)
Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius. (Liber Esther 14, 3)
Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, (Liber Esther 15, 5)
Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo. (Liber Iob 1, 1)