Fundar 99 Resultados para: invocate inimicos

  • Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. (Liber Proverbiorum 16, 7)

  • inimicos autem illorum demersit et ab altitudine abyssi eduxit illos. (Liber Sapientiae 10, 19)

  • Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et remissione dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia, (Liber Sapientiae 12, 20)

  • Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et, cum de nobis iudicatur, speremus misericordiam. (Liber Sapientiae 12, 22)

  • Usque ad mortem agonizare pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. (Liber Ecclesiasticus 4, 33)

  • Os dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos; et lingua eucharis salutem dicit. (Liber Ecclesiasticus 6, 5)

  • reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam. (Liber Ecclesiasticus 30, 6)

  • Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)

  • Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 47, 8)

  • Et elevavit Dominus hostes super eum et inimicos eius excitavit, (Liber Isaiae 9, 10)

  • Et dicetis in die illa: “Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius. (Liber Isaiae 12, 4)

  • Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit. (Liber Isaiae 42, 13)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina