Fundar 99 Resultados para: invocate inimicos

  • non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra”. (Liber I Samuelis 20, 15)

  • Dixitque David ad Achis: “Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis?”. (Liber I Samuelis 29, 8)

  • Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. (Liber II Samuelis 5, 20)

  • et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra. (Liber II Samuelis 7, 9)

  • Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter hoc, filius, qui natus est tibi, morte morietur”. (Liber II Samuelis 12, 14)

  • Persequebar inimicos meos et conterebam et non convertebar, donec consumerem eos. (Liber II Samuelis 22, 38)

  • Inimicos meos dedisti mihi dorsum, odientes me, et disperdidi eos. (Liber II Samuelis 22, 41)

  • Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, et oraverint te contra viam civitatis, quam elegisti, et contra domum, quam aedificavi nomini tuo, (Liber I Regum 8, 44)

  • Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus!”. Respondens omnis populus ait: “Optima propositio”. (Liber I Regum 18, 24)

  • Dixit ergo Elias prophetis Baal: “Eligite vobis bovem unum et facite primi, quia vos plures estis; et invocate nomen dei vestri ignemque non supponatis”. (Liber I Regum 18, 25)

  • Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David et dixit: “Dirupit Deus inimicos meos per manum meam sicut dirumpuntur aquae”. Et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (id est Dominus diruptionum). (Liber I Paralipomenon 14, 11)

  • “Confitemini Domino, invocate nomen eius, notas facite in populis opera eius. (Liber I Paralipomenon 16, 8)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina