Fundar 99 Resultados para: invocate inimicos

  • et fui tecum, quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum, qui celebrantur in terra. (Liber I Paralipomenon 17, 8)

  • et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus. (Liber I Paralipomenon 17, 10)

  • Irruit autem pavor Dei super universa regna terrarum, cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israel. (Liber II Paralipomenon 20, 29)

  • Et dixit Iudith a longe eis, qui custodiebant in portis: “Aperite, aperite portam! Nobiscum est Deus, Deus noster, ut faciat adhuc virtutem in Israel et potentiam adversus inimicos nostros, sicut et hodie fecit”. (Liber Iudith 13, 11)

  • Quae dixit ad eos voce magna: “Laudate Dominum nostrum, laudate, quia non abstulit misericordiam suam a domo Israel, sed conteruit inimicos nostros per manum meam in hac nocte”. (Liber Iudith 13, 14)

  • Et obstupuit omnis populus valde et inclinantes se adoraverunt Deum et dixerunt unanimes: “Benedictus es, Deus noster, qui ad nihilum redegisti inimicos populi tui in hodierna die”. (Liber Iudith 13, 17)

  • Dixitque Iudith: “Incipite Deo meo in tym panis, cantate Domino meo in cymbalis, modulamini illi psalmum novum, exaltate et invocate nomen ipsius. (Liber Iudith 16, 1)

  • Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus, ut in unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia eorum diriperent; (Liber Esther 8, 11)

  • Congregatique sunt per singulas civitates, ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos; nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos invaserat formido eorum. (Liber Esther 9, 2)

  • Itaque percusserunt Iudaei omnes inimicos suos plaga gladii et necis et interitus, reddentes eis, quod sibi paraverant facere. (Liber Esther 9, 5)

  • Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam. (Liber Psalmorum 5, 9)

  • Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos. (Liber Psalmorum 6, 8)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina