Fundar 157 Resultados para: canistro aqua

  • Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. (Liber Proverbiorum 18, 4)

  • Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)

  • Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua. (Liber Proverbiorum 25, 25)

  • Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem, sic cor hominis ad hominem. (Liber Proverbiorum 27, 19)

  • infernus et venter sterilis, terra, quae non satiatur aqua, ignis, qui numquam dicit: “Sufficit!”. (Liber Proverbiorum 30, 16)

  • et ab ira saxa iaculante ira plenae mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. (Liber Sapientiae 5, 22)

  • Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro. (Liber Sapientiae 11, 4)

  • Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum. (Liber Sapientiae 16, 17)

  • Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua. (Liber Sapientiae 16, 29)

  • Cum cogitarent iustorum occidere infantes C et uno exposito filio et liberato — in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aqua valida. (Liber Sapientiae 18, 5)

  • Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, (Liber Sapientiae 19, 7)

  • Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 20)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina