Gefunden 157 Ergebnisse für: canistro aqua
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae. (Liber Proverbiorum 18, 4)
Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)
Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua. (Liber Proverbiorum 25, 25)
Quomodo in aqua facies prospicit ad faciem, sic cor hominis ad hominem. (Liber Proverbiorum 27, 19)
infernus et venter sterilis, terra, quae non satiatur aqua, ignis, qui numquam dicit: “Sufficit!”. (Liber Proverbiorum 30, 16)
et ab ira saxa iaculante ira plenae mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter. (Liber Sapientiae 5, 22)
Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro. (Liber Sapientiae 11, 4)
Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum. (Liber Sapientiae 16, 17)
Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet et disperiet tamquam aqua supervacua. (Liber Sapientiae 16, 29)
Cum cogitarent iustorum occidere infantes C et uno exposito filio et liberato — in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aqua valida. (Liber Sapientiae 18, 5)
Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, (Liber Sapientiae 19, 7)
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 20)