Fundar 157 Resultados para: canistro aqua

  • et comminuetur, sicut conteritur lagoena figuli, contritione absque misericordia, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua capiatur igniculus de incendio, aut hauriatur aqua de fovea”. (Liber Isaiae 30, 14)

  • Cur veni, et non erat vir, vocavi, et non erat qui responderet? Numquid abbreviata est manus mea, ut non possim redimere? Aut non est in me virtus ad liberandum? Ecce in increpatione mea exsiccabo mare, ponam flumina in siccum; computrescent pisces sine aqua et morientur in siti. (Liber Isaiae 50, 2)

  • Tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacum Melchiae filii regis, qui erat in vestibulo custodiae. Et submiserunt Ieremiam funibus. Et in lacu non erat aqua sed lutum; descendit itaque Ieremias in caenum. (Liber Ieremiae 38, 6)

  • ut, deficientibus pane et aqua, desoletur unusquisque cum fratre suo, et contabescant in iniquitatibus suis. (Prophetia Ezechielis 4, 17)

  • Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et in aqua non es lota in emundationem nec sale salita nec involuta pannis. (Prophetia Ezechielis 16, 4)

  • Et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo; (Prophetia Ezechielis 16, 9)

  • “Tenta nos, obsecro, servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum et aqua ad bibendum; (Prophetia Danielis 1, 12)

  • Et affluat quasi aqua iudicium, et iustitia quasi torrens perennis. (Prophetia Amos 5, 24)

  • Tu quoque: in sanguine testamenti tui extraho vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. (Prophetia Zachariae 9, 11)

  • Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, (Evangelium secundum Matthaeum 3, 11)

  • Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super se. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 16)

  • Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina