Fundar 1195 Resultados para: Terra Recuperatione
Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum quique suam portionem signis evidentibus protegit. (Liber II Maccabaeorum 14, 15)
qui enim recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; (Liber Proverbiorum 2, 21)
impii vero de terra perdentur, et, qui inique agunt, auferentur ex ea. (Liber Proverbiorum 2, 22)
ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret. (Liber Proverbiorum 8, 23)
Si iustus in terra rependitur, quanto magis impius et peccator. (Liber Proverbiorum 11, 31)
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. (Liber Proverbiorum 21, 19)
Caelum prae altitudine et terra prae profunditate, et cor regum inscrutabile. (Liber Proverbiorum 25, 3)
Aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua. (Liber Proverbiorum 25, 25)
Generatio, quae pro dentibus gladios habet, et cultri molares eius, ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus. (Liber Proverbiorum 30, 14)
infernus et venter sterilis, terra, quae non satiatur aqua, ignis, qui numquam dicit: “Sufficit!”. (Liber Proverbiorum 30, 16)
Per tria movetur terra, et quattuor non potest sustinere: (Liber Proverbiorum 30, 21)
Generatio praeterit, et generatio advenit, terra autem in aeternum stat. (Liber Ecclesiastes 1, 4)