Fundar 1195 Resultados para: Terra Recuperatione
Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)
Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet. (Liber Ecclesiastes 7, 20)
Cum apposui cor meum, ut scirem sapientiam et intellegerem occupationem, quae versatur in terra, quod diebus et noctibus somnum non capit oculis, (Liber Ecclesiastes 8, 16)
Vae tibi, terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. (Liber Ecclesiastes 10, 16)
Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. (Liber Ecclesiastes 10, 17)
Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit; vox turturis audita est in terra nostra, (Canticum Canticorum 2, 12)
creavit enim, ut essent omnia, et sanabiles sunt generationes orbis terrarum, et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra: (Liber Sapientiae 1, 14)
Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit? (Liber Sapientiae 9, 16)
propter quem, cum demergeretur terra, sanavit eam iterum sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans. (Liber Sapientiae 10, 4)
cuius adhuc in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra, et incertis temporibus fructus habentes arbores, et incredibilis animae memoria stans figmentum salis. (Liber Sapientiae 10, 7)
ut dignam perciperet peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carissima est terra. (Liber Sapientiae 12, 7)
Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto ille, qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se, unde acceptus est, repetitus animae debitum. (Liber Sapientiae 15, 8)