Fundar 1195 Resultados para: Terra Recuperatione
Et processerunt cum universa virtute sua; et venerunt et applicaverunt prope Emmaus in terra campestri. (Liber I Maccabaeorum 3, 40)
Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, (Liber I Maccabaeorum 5, 55)
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu. (Liber I Maccabaeorum 5, 65)
Cognovi quia propterea invenerunt me mala ista; et ecce pereo tristitia magna in terra aliena”. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
et accusaverunt populum apud regem dicentes: “Perdidit Iudas et fratres eius omnes amicos tuos et nos dispersit de terra nostra; (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
Et siluit terra Iudae dies paucos. (Liber I Maccabaeorum 7, 50)
“Bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in aeternum, gladiusque et hostis procul sit ab eis. (Liber I Maccabaeorum 8, 23)
et commota est terra a voce exercituum; et commissum est proelium a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 9, 13)
Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus. (Liber I Maccabaeorum 9, 57)
et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Iudae, et conversus abiit in terram suam et non apposuit amplius venire in fines eius. (Liber I Maccabaeorum 9, 72)
et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus; (Liber I Maccabaeorum 10, 30)
Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regno meo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorum suorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 33)