Mosaico decorativo

Fundar 3038 Resultados para: Sun

  • Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen. (Prophetia Zachariae 3, 8)

  • Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)

  • Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 4, 4)

  • Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. (Prophetia Zachariae 4, 5)

  • Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”. (Prophetia Zachariae 4, 10)

  • Et respondi et dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?”. (Prophetia Zachariae 4, 11)

  • Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quid sunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”. (Prophetia Zachariae 4, 12)

  • Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. (Prophetia Zachariae 4, 13)

  • Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae”. (Prophetia Zachariae 4, 14)

  • Et respondi et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 6, 4)

  • Et respondit angelus et ait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae”. (Prophetia Zachariae 6, 5)

  • In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri. (Prophetia Zachariae 6, 6)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina