Fondare 3038 Risultati per: Sun
Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen. (Prophetia Zachariae 3, 8)
Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)
Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 4, 4)
Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. (Prophetia Zachariae 4, 5)
Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”. (Prophetia Zachariae 4, 10)
Et respondi et dixi ad eum: “Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?”. (Prophetia Zachariae 4, 11)
Et respondi secundo et dixi ad eum: “Quid sunt duo rami olivarum, qui duabus fistulis aureis effundunt ex se aurum?”. (Prophetia Zachariae 4, 12)
Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. (Prophetia Zachariae 4, 13)
Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae”. (Prophetia Zachariae 4, 14)
Et respondi et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 6, 4)
Et respondit angelus et ait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae”. (Prophetia Zachariae 6, 5)
In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis, et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri. (Prophetia Zachariae 6, 6)