Mosaico decorativo

Znaleziono 20258 Wyniki dla: Re

  • Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui. (Liber Genesis 36, 24)

  • Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi. (Liber Genesis 36, 31)

  • Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba. (Liber Genesis 36, 32)

  • Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra. (Liber Genesis 36, 33)

  • Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. (Liber Genesis 36, 34)

  • Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith. (Liber Genesis 36, 35)

  • Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. (Liber Genesis 36, 36)

  • Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium. (Liber Genesis 36, 37)

  • Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor. (Liber Genesis 36, 38)

  • Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. (Liber Genesis 36, 39)

  • Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus. (Liber Genesis 37, 1)

  • Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam. (Liber Genesis 37, 2)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina