Mosaico decorativo

Fundar 20258 Resultados para: Re

  • acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant. (Liber Exodus 36, 3)

  • Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario (Liber Exodus 36, 4)

  • et dixerunt Moysi: “Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere”. (Liber Exodus 36, 5)

  • Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, (Liber Exodus 36, 6)

  • eo quod oblata sufficerent et superabundarent. (Liber Exodus 36, 7)

  • Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita; (Liber Exodus 36, 8)

  • Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter. (Liber Exodus 36, 11)

  • Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur. (Liber Exodus 36, 12)

  • Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum. (Liber Exodus 36, 13)

  • Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur; (Liber Exodus 36, 17)

  • et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum. (Liber Exodus 36, 18)

  • Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. (Liber Exodus 36, 21)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina