Mosaico decorativo

Fundar 20258 Resultados para: Re

  • Sex diebus operaberis, die septimo cessabis etiam arare et metere. (Liber Exodus 34, 21)

  • Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem Collectae, quando, redeunte anni tempore, cuncta conduntur. (Liber Exodus 34, 22)

  • Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel. (Liber Exodus 34, 23)

  • Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)

  • Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae; neque residebit mane de victima sollemnitatis Paschae. (Liber Exodus 34, 25)

  • Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae”. (Liber Exodus 34, 26)

  • Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini. (Liber Exodus 34, 29)

  • Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere; (Liber Exodus 34, 30)

  • vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos, (Liber Exodus 34, 31)

  • quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant imperata. (Liber Exodus 34, 34)

  • Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo. (Liber Exodus 34, 35)

  • Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “Haec sunt, quae iussit Dominus fieri: (Liber Exodus 35, 1)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina