Found 20258 Results for: Re
acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant. (Liber Exodus 36, 3)
Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario (Liber Exodus 36, 4)
et dixerunt Moysi: “Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere”. (Liber Exodus 36, 5)
Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, (Liber Exodus 36, 6)
eo quod oblata sufficerent et superabundarent. (Liber Exodus 36, 7)
Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita; (Liber Exodus 36, 8)
Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter. (Liber Exodus 36, 11)
Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur. (Liber Exodus 36, 12)
Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum. (Liber Exodus 36, 13)
Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur; (Liber Exodus 36, 17)
et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum. (Liber Exodus 36, 18)
Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. (Liber Exodus 36, 21)