Found 20258 Results for: Re
Sex diebus operaberis, die septimo cessabis etiam arare et metere. (Liber Exodus 34, 21)
Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem Collectae, quando, redeunte anni tempore, cuncta conduntur. (Liber Exodus 34, 22)
Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei Israel. (Liber Exodus 34, 23)
Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)
Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae; neque residebit mane de victima sollemnitatis Paschae. (Liber Exodus 34, 25)
Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae”. (Liber Exodus 34, 26)
Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini. (Liber Exodus 34, 29)
Videntes autem Aaron et filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere; (Liber Exodus 34, 30)
vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos, (Liber Exodus 34, 31)
quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant imperata. (Liber Exodus 34, 34)
Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo. (Liber Exodus 34, 35)
Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: “Haec sunt, quae iussit Dominus fieri: (Liber Exodus 35, 1)