Mosaico decorativo

Fundar 1242 Resultados para: Ope

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes: “Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina”. Implete vota vestra et opere perpetrate ea. (Liber Ieremiae 44, 25)

  • Aegyptus Nili instar ascendit, et velut flumina moventur fluctus eius, et dixit: “Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores eius”. (Liber Ieremiae 46, 8)

  • Vox eius quasi serpentis sibilantis, quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei, quasi caedentes ligna. (Liber Ieremiae 46, 22)

  • Haec dicit Dominus: “Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae (Liber Ieremiae 47, 2)

  • Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul. (Liber Ieremiae 48, 7)

  • Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis. (Liber Ieremiae 48, 16)

  • et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. (Liber Ieremiae 48, 24)

  • Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari non poterit; vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius, et non erit. (Liber Ieremiae 49, 10)

  • In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Iudae simul; ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent. (Liber Ieremiae 50, 4)

  • Vana sunt opera et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt. (Liber Ieremiae 51, 18)

  • Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum eius operta est. (Liber Ieremiae 51, 42)

  • “Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium; operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini”. (Liber Ieremiae 51, 51)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina