Mosaico decorativo

Fundar 1242 Resultados para: Ope

  • Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tunc ostendisti mihi opera eorum. (Liber Ieremiae 11, 18)

  • Plantasti eos, et radicem miserunt, proficiunt et faciunt fructum; prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum. (Liber Ieremiae 12, 2)

  • Numquid avis discolor hereditas mea mihi? Numquid aves in circuitu contra eam? Venite, congregamini, omnes bestiae campi, properate ad devorandum. (Liber Ieremiae 12, 9)

  • Maiores eorum miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad cisternas, non invenerunt aquam; reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 3)

  • Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 4)

  • Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. (Liber Ieremiae 16, 12)

  • Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum. (Liber Ieremiae 17, 10)

  • Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra”. (Liber Ieremiae 18, 11)

  • domus David. Haec dicit Dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum. (Liber Ieremiae 21, 12)

  • Et visitabo super vos iuxta fructum operum vestrorum, dicit Dominus; et succendam ignem in saltu eius, et devorabit omnia in circuitu eius”. (Liber Ieremiae 21, 14)

  • Ideo haec dicit Dominus, Deus Israel, ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dissipastis gregem meum et eiecistis eos et non visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam operum vestrorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 2)

  • Si stetissent in consilio meo, nota fecissent verba mea populo meo et avertissent utique eos a via sua mala et ab operibus suis pessimis. (Liber Ieremiae 23, 22)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina