Encontrados 1242 resultados para: Ope
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, dicens: Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes: “Faciamus vota nostra, quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina”. Implete vota vestra et opere perpetrate ea. (Liber Ieremiae 44, 25)
Aegyptus Nili instar ascendit, et velut flumina moventur fluctus eius, et dixit: “Ascendens operiam terram, perdam civitatem et habitatores eius”. (Liber Ieremiae 46, 8)
Vox eius quasi serpentis sibilantis, quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei, quasi caedentes ligna. (Liber Ieremiae 46, 22)
Haec dicit Dominus: “Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae (Liber Ieremiae 47, 2)
Pro eo enim quod habuisti fiduciam in operibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris; et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius et principes eius simul. (Liber Ieremiae 48, 7)
Prope est interitus Moab ut veniat, et malum eius velociter accurret nimis. (Liber Ieremiae 48, 16)
et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt. (Liber Ieremiae 48, 24)
Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari non poterit; vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius, et non erit. (Liber Ieremiae 49, 10)
In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Iudae simul; ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent. (Liber Ieremiae 50, 4)
Vana sunt opera et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt. (Liber Ieremiae 51, 18)
Ascendit super Babylonem mare, multitudine fluctuum eius operta est. (Liber Ieremiae 51, 42)
“Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium; operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini”. (Liber Ieremiae 51, 51)