Mosaico decorativo

Fundar 777 Resultados para: Meum

  • Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit. (Liber Ieremiae 48, 36)

  • Et ponam solium meum in Elam et perdam inde regem et principes, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 38)

  • SADE. “Iustus est Dominus, quia contra os eius rebellis fui. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem. (Lamentationes 1, 18)

  • RES. Vide, Domine, quoniam tribulor; efferbuerunt viscera mea, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam valde rebellis fui; foris orbavit me gladius et domi mors. (Lamentationes 1, 20)

  • SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)

  • THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens”. (Lamentationes 1, 22)

  • CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi. (Lamentationes 2, 11)

  • GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum. (Lamentationes 3, 7)

  • SADE. Inundaverunt aquae super caput meum, dixi: “Perii”. (Lamentationes 3, 54)

  • RES. Vidisti, Domine, afflictionem meam; iudica iudicium meum. (Lamentationes 3, 59)

  • et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”. (Liber Baruch 2, 35)

  • Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo (Prophetia Ezechielis 3, 2)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina