Fondare 777 Risultati per: Meum
Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit. (Liber Ieremiae 48, 36)
Et ponam solium meum in Elam et perdam inde regem et principes, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 38)
SADE. “Iustus est Dominus, quia contra os eius rebellis fui. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meae et iuvenes mei abierunt in captivitatem. (Lamentationes 1, 18)
RES. Vide, Domine, quoniam tribulor; efferbuerunt viscera mea, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam valde rebellis fui; foris orbavit me gladius et domi mors. (Lamentationes 1, 20)
SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)
THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te, et fac eis, sicut fecisti mihi propter omnes iniquitates meas; multi enim gemitus mei, et cor meum maerens”. (Lamentationes 1, 22)
CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi. (Lamentationes 2, 11)
GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar, aggravavit compedem meum. (Lamentationes 3, 7)
SADE. Inundaverunt aquae super caput meum, dixi: “Perii”. (Lamentationes 3, 54)
RES. Vidisti, Domine, afflictionem meam; iudica iudicium meum. (Lamentationes 3, 59)
et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”. (Liber Baruch 2, 35)
Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo (Prophetia Ezechielis 3, 2)