Fundar 777 Resultados para: Meum
Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu: “Denuntiate, et denuntiemus eum”. Omnes pacifici mei observabant lapsum meum: “Forte decipietur, et praevalebimus adversus eum et consequemur ultionem ex eo”. (Liber Ieremiae 20, 10)
Ideo haec dicit Dominus, Deus Israel, ad pastores, qui pascunt populum meum: Vos dissipastis gregem meum et eiecistis eos et non visitastis eos; ecce ego visitabo super vos malitiam operum vestrorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 2)
Ad prophetas. Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea; factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius; (Liber Ieremiae 23, 9)
Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem: prophetabant in Baal et decipiebant populum meum Israel. (Liber Ieremiae 23, 13)
Propheta, qui habet somnium, narret somnium et, qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum?, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 28)
Ecce ego ad prophetantes somnia mendacii, ait Dominus, qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendaciis suis et in iactantia sua, cum ego non misissem eos nec mandassem eis; qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 32)
ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt; et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinas sempiternas. (Liber Ieremiae 25, 9)
quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 25, 29)
Quia haec dicit Dominus: Cum impleti fuerint in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum. (Liber Ieremiae 29, 10)
Postquam enim convertisti me, egi paenitentiam; et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum; confusus sum et erubui, quoniam sustinui opprobrium adulescentiae meae”. (Liber Ieremiae 31, 19)
Ecce Hanameel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens: “Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth; tibi enim competit ex propinquitate, ut emas”. (Liber Ieremiae 32, 7)
Et venit ad me Hanameel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum custodiae et ait ad me: “Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin, quia tibi competit hereditas, et tu propinquus es, ut possideas”. Intellexi autem quod verbum Domini esset (Liber Ieremiae 32, 8)