Mosaico decorativo

Fundar 774 Resultados para: Ipse

  • Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos”. (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames Iudae. (Liber II Paralipomenon 25, 21)

  • Ipse reaedificavit Ailath et restituit eam dicioni Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis. (Liber II Paralipomenon 26, 2)

  • Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus. (Liber II Paralipomenon 26, 20)

  • Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit. (Liber II Paralipomenon 27, 3)

  • Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio. (Liber II Paralipomenon 27, 5)

  • Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 3)

  • Insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum. Ipse rex Achaz (Liber II Paralipomenon 28, 22)

  • Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas. (Liber II Paralipomenon 29, 3)

  • Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Ierusalem — ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis — ad Ezechiam regem Iudae et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 9)

  • Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae. (Liber II Paralipomenon 32, 26)

  • Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem exitum aquarum Gihon et avertit eas subter ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 32, 30)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina