Encontrados 774 resultados para: Ipse
Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Ioiadae sacerdotis; et stetit in conspectu populi et dixit eis: “Haec dicit Deus: Quare transgredimini praecepta Domini, quod vobis non proderit? Quia dereliquistis Dominum, ipse dereliquit vos”. (Liber II Paralipomenon 24, 20)
Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi praebuere conspectus: ipse et Amasias rex Iudae in Bethsames Iudae. (Liber II Paralipomenon 25, 21)
Ipse reaedificavit Ailath et restituit eam dicioni Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis. (Liber II Paralipomenon 26, 2)
Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus. (Liber II Paralipomenon 26, 20)
Ipse aedificavit portam domus Domini Superiorem et in muro Ophel multa construxit. (Liber II Paralipomenon 27, 3)
Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in anno illo centum talenta argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei; haec ei praebuerunt filii Ammon etiam in anno secundo et tertio. (Liber II Paralipomenon 27, 5)
Ipse est, qui adolevit in valle filii Ennom et lustravit filios suos in igne iuxta abominationes gentium, quas expulit Dominus coram filiis Israel. (Liber II Paralipomenon 28, 3)
Insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum. Ipse rex Achaz (Liber II Paralipomenon 28, 22)
Ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus Domini et instauravit eas. (Liber II Paralipomenon 29, 3)
Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Ierusalem — ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis — ad Ezechiam regem Iudae et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 9)
Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae. (Liber II Paralipomenon 32, 26)
Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem exitum aquarum Gihon et avertit eas subter ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 32, 30)