Fundar 774 Resultados para: Ipse
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit. (Liber I Paralipomenon 17, 13)
Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus senos habens digitos, id est simul viginti quattuor, qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus; (Liber I Paralipomenon 20, 6)
Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 16)
Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”. (Liber I Paralipomenon 22, 10)
Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum. (Liber I Paralipomenon 23, 13)
Ipse Selemith et fratres eius super omnes thesauros rerum consecratarum, quas sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)
ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta; praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius. (Liber I Paralipomenon 27, 6)
Ionathan autem patruus David consiliarius, vir prudens et litteratus, ipse et Iahiel filius Hachamonitis erant cum filiis regis. (Liber I Paralipomenon 27, 32)
sed non tu aedificabis domum, verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber II Paralipomenon 6, 9)
Ea quae voverat pater suus et ipse, intulit in domum Dei, argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem. (Liber II Paralipomenon 15, 18)
Dixitque Michaeas: “Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris”. (Liber II Paralipomenon 18, 24)
Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab; mater enim eius impulit eum, ut impie ageret. (Liber II Paralipomenon 22, 3)