Mosaico decorativo

Fundar 1917 Resultados para: Eam

  • Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius, (Prophetia Osee 2, 11)

  • et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea. (Prophetia Osee 2, 12)

  • et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri. (Prophetia Osee 2, 14)

  • Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 15)

  • Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius; (Prophetia Osee 2, 16)

  • Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”; (Prophetia Osee 2, 25)

  • Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei. (Prophetia Osee 3, 2)

  • Et dixi ad eam: “Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te”. (Prophetia Osee 3, 3)

  • Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes. (Prophetia Osee 5, 2)

  • Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)

  • Vadens revertar ad locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in tribulatione sua me desiderent. (Prophetia Osee 5, 15)

  • In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina