Fundar 1917 Resultados para: Eam
Et venit et stetit iuxta, ubi ego stabam; cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: “Intellege, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio”. (Prophetia Danielis 8, 17)
et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, ut quaererem rogationem et deprecationem in ieiuniis, sacco et cinere. (Prophetia Danielis 9, 3)
Et vigilavit Dominus super malitiam et adduxit eam super nos, quia iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit; non enim audivimus vocem eius. (Prophetia Danielis 9, 14)
Et audivi vocem sermonum eius; et audiens vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae. (Prophetia Danielis 10, 9)
Et post finem annorum foederabuntur; filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam. Et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit brachium eius; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, et adulescens eius, et qui confortabat eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)
Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui. (Prophetia Danielis 13, 7)
Et videbant eam duo senes cotidie ingredientem et deambulantem et facti sunt in concupiscentia eius (Prophetia Danielis 13, 8)
Et observabant cotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum: (Prophetia Danielis 13, 12)
“Eamus domum, quia prandi hora est”. Et egressi recesserunt a se. (Prophetia Danielis 13, 13)
Cumque revertissent, venerunt in unum et, sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam; et tunc in commune statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. (Prophetia Danielis 13, 14)
Et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos et contemplantes eam. (Prophetia Danielis 13, 16)
Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt: (Prophetia Danielis 13, 19)