Found 1917 Results for: Eam
Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius, (Prophetia Osee 2, 11)
et nunc revelabo ignominiam eius in oculis amatorum eius, et nullus est qui eruat eam de manu mea. (Prophetia Osee 2, 12)
et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri. (Prophetia Osee 2, 14)
Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 15)
Propter hoc ecce ego lactabo eam et ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius; (Prophetia Osee 2, 16)
Et seminabo eam mihi in terram et miserebor eius, quae fuit “Absque misericordia”; (Prophetia Osee 2, 25)
Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei. (Prophetia Osee 3, 2)
Et dixi ad eam: “Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te”. (Prophetia Osee 3, 3)
Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes. (Prophetia Osee 5, 2)
Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)
Vadens revertar ad locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in tribulatione sua me desiderent. (Prophetia Osee 5, 15)
In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)