Fundar 3356 Resultados para: Cor
Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua; (Prophetia Zachariae 2, 1)
et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”. (Prophetia Zachariae 2, 2)
et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Qui respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam”. (Prophetia Zachariae 2, 4)
Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)
Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auferte vestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis”. (Prophetia Zachariae 3, 4)
Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen. (Prophetia Zachariae 3, 8)
Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)
Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus! (Prophetia Zachariae 4, 7)
Et respondit angelus et ait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae”. (Prophetia Zachariae 6, 5)
Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni, (Prophetia Zachariae 6, 11)
Et corona erit Helem et Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini. (Prophetia Zachariae 6, 14)
“Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo; (Prophetia Zachariae 7, 9)