Mosaico decorativo

Fondare 3356 Risultati per: Cor

  • Et levavi oculos meos et vidi, et ecce quattuor cornua; (Prophetia Zachariae 2, 1)

  • et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”. (Prophetia Zachariae 2, 2)

  • et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Qui respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam”. (Prophetia Zachariae 2, 4)

  • Et ostendit mihi Iesua sacer dotem magnum stantem coram angelo Domini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei. (Prophetia Zachariae 3, 1)

  • Qui respondit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auferte vestimenta sordida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce, abstuli a te iniquitatem tuam; induam te mutatoriis”. (Prophetia Zachariae 3, 4)

  • Audi, Iesua sacerdos magne, tu et amici tui, qui sedent coram te, quia viri portendentes sunt: Ecce enim ego adduco servum meum Germen. (Prophetia Zachariae 3, 8)

  • Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una. (Prophetia Zachariae 3, 9)

  • Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? Eris in planum. Et educet lapidem primarium inter clamores: Quam venustus! (Prophetia Zachariae 4, 7)

  • Et respondit angelus et ait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae”. (Prophetia Zachariae 6, 5)

  • Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni, (Prophetia Zachariae 6, 11)

  • Et corona erit Helem et Thobiae et Iedaiae et Hen filio Sophoniae memoriale in templo Domini. (Prophetia Zachariae 6, 14)

  • “Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo; (Prophetia Zachariae 7, 9)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina