Mosaico decorativo

1. filii autem Israël prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israël

1. Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate: nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae tulit aliquid de anathemate. Iratusque est Dominus contra filios Israel.

2. cumque mitteret Josue de Hiericho viros contra Ahi quæ est juxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui præcepta conplentes exploraverunt Ahi

2. Cumque mitteret Iosue de Iericho viros contra Hai, quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: “Ascendite et explorate terram”. Qui praecepta complentes exploraverunt Hai

3. et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimos

3. et reversi dixerunt ei: “Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem. Noli vexare omnem populum contra hostes paucissimos”.

4. ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga vertentes

4. Ascenderunt ergo tria fere milia pugnatorum, qui statim terga verterunt coram viris urbis Hai,

5. percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquæ liquefactum est

5. qui percusserunt ex eis circiter triginta et sex homines persecutique sunt eos de porta usque ad Sabarim et percusserunt eos in descensu; pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est.

6. Josue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israël miseruntque pulverem super capita sua

6. Iosue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum, tam ipse quam omnes senes Israel; miseruntque pulverem super capita sua.

7. et dixit Josue heu Domine Deus quid voluisti transducere populum istum Jordanem fluvium ut traderes nos in manus Amorrei et perderes utinam ut cœpimus mansissemus trans Jordanem

7. Et dixit Iosue: “Heu, Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Iordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorraei et perderes? Utinam mansissemus trans Iordanem!

8. mi Domine Deus quid dicam videns Israhelem hostibus suis terga vertentem

8. Quaeso, Domine, quid dicam videns Israelem hostibus suis terga vertentem?

9. audient Chananei et omnes habitatores terræ ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra et quid facies magno nomini tuo

9. Audient Chananaei et omnes habitatores terrae ac pariter conglobati circumdabunt nos atque delebunt nomen nostrum de terra. Et quid facies magno nomini tuo?”.

10. dixitque Dominus ad Josue surge cur jaces pronus in terra

10. Dixitque Dominus ad Iosue: “Surge! Cur iaces pronus in terra?

11. peccavit Israël et prævaricatus est pactum meum tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua

11. Peccavit Israel et praevaricatus est pactum meum, quod mandaveram eis; tuleruntque de anathemate et furati sunt atque mentiti et absconderunt inter vasa sua.

12. nec poterit Israël stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est

12. Nec poterunt filii Israel stare ante hostes suos eosque fugient, quia facti sunt anathema; non ero ultra vobiscum, donec conteratis anathema de medio vestri.

13. surge sanctifica populum et dic eis sanctificamini in crastinum hæc enim dicit Dominus Deus Israël anathema in medio tui est Israël non poteris stare coram hostibus tuis donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere

13. Surge! Sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel! Non poteris stare coram hostibus tuis, donec auferatis anathema de medio vestri.

14. accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros

14. Accedetisque mane singuli per tribus vestras; et quamcumque tribum Dominus designaverit, accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros:

15. et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus conburetur igni cum omni substantia sua quoniam prævaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israël

15. et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omnibus, quae ipsius sunt, quoniam praevaricatus est pactum Domini et fecit nefas in Israel”.

16. surgens itaque Josue mane adplicavit Israël per tribus suas et inventa est tribus Juda

16. Surgens itaque Iosue mane applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Iudae.

17. quæ cum juxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi

17. Quae cum iuxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zarae; illam quoque per domos offerens repperit Zabdi.

18. cujus domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda

18. Cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zarae de tribu Iudae.

19. et ait ad Achan fili mi da gloriam Domino Deo Israël et confitere atque indica mihi quid feceris ne abscondas

19. Et ait Iosue ad Achan: “Fili mi, da gloriam Domino, Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas”.

20. responditque Achan Josue et dixit ei vere ego peccavi Domino Deo Israël et sic et sic feci

20. Responditque Achan Iosue et dixit ei: “Vere ego peccavi Domino, Deo Israel, et sic et sic feci:

21. vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque fossa humo operui

21. Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque subter”.

22. misit ergo Josue ministros qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul

22. Misit ergo Iosue ministros, qui currentes ad tabernaculum illius reppererunt cuncta abscondita in eodem loco et argentum simul;

23. auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Josue et ad omnes filios Israël projeceruntque ante Dominum

23. auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Iosue et ad omnes filios Israel proieceruntque ante Dominum.

24. tollens itaque Josue Achan filium Zare argentumque et pallium et auream regulam filiosque ejus et filias boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem et omnis Israël cum eo duxerunt eos ad vallem Achor

24. Tollens itaque Iosue Achan filium Zarae argentumque et pallium et auream regulam filiosque eius et filias, boves et asinos et oves ipsumque tabernaculum et cunctam supellectilem — et omnis Israel cum eo — duxerunt eos ad vallem Achor,

25. ubi dixit Josue quia turbasti nos exturbet te Dominus in die hac lapidavitque eum omnis Israël et cuncta quæ illius erant igne consumpta sunt

25. ubi dixit Iosue: “Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac”. Lapidavitque eum omnis Israel; et cuncta, quae illius erant, igne consumpta sunt.

26. congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in præsentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie

26. Congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis; vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.