Mosaico decorativo

1. hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum per tribus Israël

1. Hoc est, quod hereditave runt filii Israel in terra Cha naan, quod dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum tribuum Israel,

2. sorte omnia dividentes sicut præceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiæ tribui

2. sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus et dimidiae tribui.

3. duabus enim tribubus et dimidiæ dederat Moses trans Jordanem possessionem absque Levitis qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos

3. Duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moyses trans Iordanem possessionem, absque Levitis, quibus nihil dedit inter fratres suos;

4. sed in eorum successerant locum filii Joseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua

4. sed sunt filii Ioseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim, nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua.

5. sicut præcepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israël et diviserunt terram

5. Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel et diviserunt terram.

6. accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Jepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne

6. Accesserunt itaque filii Iudae ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Chaleb filius Iephonne Cenezaeus: “Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.

7. quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur

7. Quadraginta annorum eram, quando me misit Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram; nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.

8. fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum

8. Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi, et nihilominus ego adimplevi, ut sequerer Dominum Deum meum.

9. juravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in æternum quia secutus es Dominum Deum meum

9. Iuravitque Moyses in die illo dicens: “Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum, quia adimplevisti, ut sequereris Dominum Deum meum”.

10. concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in præsentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israël per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum

10. Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem; hodie octoginta quinque annorum sum,

11. sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum

11. sic valens ut eo valebam tempore, quando ad explorandum missus sum; illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum.

12. da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnæ atque munitæ si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi

12. Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus die illo, te quoque audiente quod Enacim ibi sunt et urbes magnae atque munitae; si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi”.

13. benedixitque ei Josue et tradidit Hebron in possessionem

13. Benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem;

14. atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Jepphonne Cenezeo usque in præsentem diem quia secutus est Dominum Deum Israël

14. atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iephonne Cenezaeo usque in praesentem diem, quia adimplevit, ut sequeretur Dominum, Deum Israel.

15. nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a prœliis

15. Nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe (id est civitas Arbe), hominis maximi inter Enacim. Et terra cessavit a proeliis.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.