Mosaico decorativo

1. tu ergo fili mi confortare in gratia quæ est in Christo Jesu

1. Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu;

2. et quæ audisti a me per multos testes hæc commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere

2. et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.

3. labora sicut bonus miles Christi Jesu

3. Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.

4. nemo militans inplicat se negotiis sæcularibus ut ei placeat cui se probavit

4. Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;

5. nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit

5. si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.

6. laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere

6. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.

7. intellege quæ dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum

7. Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

8. memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum

8. Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,

9. in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum

9. in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum!

10. ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quæ est in Christo Jesu cum gloria cælesti

10. Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.

11. fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus

11. Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;

12. si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos

12. si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;

13. si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

13. si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.

14. hæc commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium

14. Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.

15. sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

15. Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.

16. profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem

16. Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,

17. et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus

17. et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,

18. qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem jam factam et subvertunt quorundam fidem

18. qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem.

19. sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt ejus et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

19. Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.

20. in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quædam quidem in honorem quædam autem in contumeliam

20. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;

21. si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum

21. si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.

22. juvenilia autem desideria fuge sectare vero justitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

22. Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.

23. stultas autem et sine disciplina quæstiones devita sciens quia generant lites

23. Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;

24. servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem

24. servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,

25. cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus pænitentiam ad cognoscendam veritatem

25. cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem,

26. et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

26. et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.