1. quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad

1. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es: oculi tui columbarum per velamen tuum. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de monte Galaad;

2. dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas

2. dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas.

3. sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genæ tuæ absque eo quod intrinsecus latet

3. Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita genae tuae per velamen tuum.

4. sicut turris David collum tuum quæ ædificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium

4. Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium.

5. duo ubera tua sicut duo hinuli capreæ gemelli qui pascuntur in liliis

5. Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.

6. donec adspiret dies et inclinentur umbræ vadam ad montem murræ et ad collem turis

6. Antequam aspiret dies, et festinent umbrae, vadam ad montem myrrhae et ad collem turis.

7. tota pulchra es amica mea et macula non est in te

7. Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.

8. veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum

8. Veni de Libano, sponsa, veni de Libano, ingredere; respice de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.

9. vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui

9. Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno monili torquis tui.

10. quam pulchræ sunt mammæ tuæ soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata

10. Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt amores tui vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.

11. favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis

11. Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani.

12. hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus

12. Hortus conclusus, soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus;

13. emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo

13. propagines tuae paradisus malorum punicorum cum optimis fructibus, cypri cum nardo.

14. nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et alœ cum omnibus primis unguentis

14. Nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis turiferis, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.

15. fons hortorum puteus aquarum viventium quæ fluunt impetu de Libano

15. Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.

16. surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius

16. Surge, aquilo, et veni, auster; perfla hortum meum, et fluant aromata illius.





“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina