Found 48 Results for: dicitur

  • et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum (Actus Apostolorum 3, 2)

  • in Joppe autem fuit quædam discipula nomine Tabitas quæ interpretata dicitur Dorcas hæc erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat (Actus Apostolorum 9, 36)

  • vir autem quidam erat in Cæsarea nomine Cornelius centurio cohortis quæ dicitur Italica (Actus Apostolorum 10, 1)

  • et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quæ est hæc nova quæ a te dicitur doctrina (Actus Apostolorum 17, 19)

  • ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in æra loquentes (Epistula I ad Corinthios 14, 9)

  • propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne manufacta (Epistula ad Ephesios 2, 11)

  • et Jesus qui dicitur Justus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio (Epistula ad Colossenses 4, 11)

  • qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 4)

  • dum dicitur hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione (Epistula ad Hebraeos 3, 15)

  • tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quæ dicitur sancta (Epistula ad Hebraeos 9, 2)

  • post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum (Epistula ad Hebraeos 9, 3)

  • et nomen stellæ dicitur Absinthius et facta est tertia pars aquarum in absinthium et multi hominum mortui sunt de aquis quia amaræ factæ sunt (Apocalypsis Ioannis 8, 11)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina