Found 48 Results for: dicitur
adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha (Evangelium secundum Lucam 22, 1)
conversus autem Jesus et videns eos sequentes dicit eis quid quæritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas (Evangelium secundum Ioannem 1, 38)
venit ergo in civitatem Samariæ quæ dicitur Sychar juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo (Evangelium secundum Ioannem 4, 5)
dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia (Evangelium secundum Ioannem 4, 25)
respondit ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloæ et lava et abii et lavi et vidi (Evangelium secundum Ioannem 9, 11)
dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo (Evangelium secundum Ioannem 11, 16)
Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos sed abiit in regionem juxta desertum in civitatem quæ dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis (Evangelium secundum Ioannem 11, 54)
Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Jesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)
et bajulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariæ locum hebraice Golgotha (Evangelium secundum Ioannem 19, 17)
dicit ei Jesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister (Evangelium secundum Ioannem 20, 16)
Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Jesus (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)
erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanaël qui erat a Cana Galilææ et filii Zebedæi et alii ex discipulis ejus duo (Evangelium secundum Ioannem 21, 2)