Mosaico decorativo

Found 1463 Results for: Sen

  • præcepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau hæc dicit frater tuus Jacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in præsentem diem (Liber Genesis 32, 4)

  • quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)

  • accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Joseph et Raël adoraverunt (Liber Genesis 33, 7)

  • quod cum audisset Jacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent (Liber Genesis 34, 5)

  • adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus (Liber Genesis 34, 24)

  • cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes (Liber Genesis 35, 5)

  • erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus hic est titulus monumenti Raël usque in præsentem diem (Liber Genesis 35, 20)

  • consumptusque ætate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui (Liber Genesis 35, 29)

  • Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam (Liber Genesis 37, 3)

  • qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere (Liber Genesis 37, 18)

  • vertitque nomen illius et vocavit eum lingua ægyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41, 45)

  • nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos (Liber Genesis 41, 50)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina