Talált 1463 Eredmények: Sen
præcepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau hæc dicit frater tuus Jacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in præsentem diem (Liber Genesis 32, 4)
quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)
accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Joseph et Raël adoraverunt (Liber Genesis 33, 7)
quod cum audisset Jacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent (Liber Genesis 34, 5)
adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus (Liber Genesis 34, 24)
cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes (Liber Genesis 35, 5)
erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus hic est titulus monumenti Raël usque in præsentem diem (Liber Genesis 35, 20)
consumptusque ætate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui (Liber Genesis 35, 29)
Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam (Liber Genesis 37, 3)
qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere (Liber Genesis 37, 18)
vertitque nomen illius et vocavit eum lingua ægyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Joseph ad terram Ægypti (Liber Genesis 41, 45)
nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos (Liber Genesis 41, 50)