Mosaico decorativo

Found 1463 Results for: Sen

  • et Joseph princeps Ægypti atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur cumque adorassent eum fratres sui (Liber Genesis 42, 6)

  • tollens Symeon et ligans illis præsentibus jussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis datis supra cibariis in via qui fecerunt ita (Liber Genesis 42, 25)

  • veneruntque ad Jacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi dicentes (Liber Genesis 42, 29)

  • illi vero parabant munera donec ingrederetur Joseph meridie audierant enim quod ibi comesuri essent panem (Liber Genesis 43, 25)

  • at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit (Liber Genesis 43, 27)

  • qui dixit fiat juxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii (Liber Genesis 44, 10)

  • et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cujus uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum (Liber Genesis 44, 20)

  • cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri (Liber Genesis 44, 26)

  • non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quæ oppressura est patrem meum testis adsistam (Liber Genesis 44, 34)

  • ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Joseph frater vester quem vendidistis in Ægypto (Liber Genesis 45, 4)

  • et habita in terra Gessen erisque juxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuæ et armenta tua et universa quæ possides (Liber Genesis 45, 10)

  • surrexit Jacob a puteo Juramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem (Liber Genesis 46, 5)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina