Found 20233 Results for: Re
melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis (Liber Ecclesiastes 7, 2)
melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit (Liber Ecclesiastes 7, 3)
ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit (Liber Ecclesiastes 7, 10)
ne dicas quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim hujuscemodi interrogatio (Liber Ecclesiastes 7, 11)
considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit (Liber Ecclesiastes 7, 14)
in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias (Liber Ecclesiastes 7, 15)
hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ justus perit in justitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua (Liber Ecclesiastes 7, 16)
ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo (Liber Ecclesiastes 7, 18)
bonum est te sustentare justum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit (Liber Ecclesiastes 7, 19)
scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis (Liber Ecclesiastes 7, 23)
cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me (Liber Ecclesiastes 7, 24)
lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quærerem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium (Liber Ecclesiastes 7, 26)