Mosaico decorativo

Found 20233 Results for: Re

  • et inveni amariorem morte mulierem quæ laqueus venatorum est et sagena cor ejus vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa (Liber Ecclesiastes 7, 27)

  • ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem (Liber Ecclesiastes 7, 28)

  • quam adhuc quærit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni (Liber Ecclesiastes 7, 29)

  • solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi (Liber Ecclesiastes 7, 30)

  • ego os regis observo et præcepta juramenti Dei (Liber Ecclesiastes 8, 2)

  • ne festines recedere a facie ejus neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet (Liber Ecclesiastes 8, 3)

  • et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis (Liber Ecclesiastes 8, 4)

  • qui custodit præceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit (Liber Ecclesiastes 8, 5)

  • quia ignorat præterita et ventura nullo scire potest nuntio (Liber Ecclesiastes 8, 7)

  • non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium (Liber Ecclesiastes 8, 8)

  • vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi justorum operum sed et hoc vanitas est (Liber Ecclesiastes 8, 10)

  • etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala (Liber Ecclesiastes 8, 11)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina